Arcana Coelestia (Potts) n. 8782

Previous Number Next Number See English 

8782. `Propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum': quod significet ut capiant Divina illi qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `audire' quod sit appercipere, de qua n. 5017, ita capere, ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius, et ex significatione `in loquendo Me' quod sint Divina Vera, vox enim Jehovae est Divinum Verum, n. 219, 220, 3563, 6971, ita quoque loquela.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church