Arcana Coelestia (Potts) n. 8459

Previous Number Next Number See English 

8459. `Minutum sicut pruina super terra': quod significet verum in forma boni consistens et fluens, constat ex significatione `minuti' quod praedicetur de vero, de qua mox supra, et ex significatione `sicut pruina' quod sit in forma boni; bonum veri, quod est bonum hominis Ecclesiae spiritualis, n. 8458, comparatur pruinae ex continuo respective ad nivem; nix ex minuto et albo praedicatur de vero, at pruina ex continuo praedicatur de vero facto bono, quod est bonum veri. Quod nix praedicetur de vero, patet ab his locis: apud Marcum, Cum Jesus transformatus est, vestimenta Ipsius facta sunt splendentia, alba valde sicut nix, ix 3:

{1} apud Matthaeum, Angelis ad sepulcrum erat species sicut fulgur, et {2}indumentum album sicut nix, xxviii 2, 3:

apud Johannem, Vidi in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, caput Ipsius, et (x)capilli albi sicut lana alba, sicut nix, Apoc. i 13, 14:

apud Jeremiam, Albi erant naziraei prae nive, candidi erant prae lacte, Threni iv 7:

apud Davidem, Expiabis me hyssopo {3}et mundus fiam; lavabis me et prae nive dealbabor, Ps. li 9 [A.V. 7]:

apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis {4}Ejus sicut nix alba, et crinis capitis (c)Ejus sicut lana munda, vii 9;

in his locis `nix' praedicatur de vero ex albedine, {5}cui vestes comparantur, quia `vestes' in sensu spirituali sunt vera, n. 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 6918; ex his patet quid `pruina,' quod {6} sit verum in forma boni. Verum in forma boni consistens et fluens dicitur, quia verum est forma boni, et bonum est (c)illius formae vita (x)et quasi anima. @1 i et$ @2 indumento albo$ @3 ut$ @4 Ipsius$ @5 inde vestes comparantur nivi, nam$ @6 i nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church