Arcana Coelestia (Potts) n. 8458

Previous Number Next Number See English 

8458. `Minutum rotundum': quod significet bonum veri in prima formatione, constat ex significatione `minuti' quod (x)praedicetur de vero, et ex significatione `rotundi' quod praedicetur de bono; inde `minutum rotundum' {1}praedicatur de bono veri. Bonum veri dicitur bonum apud hominem Ecclesiae spiritualis, estque non modo quoad originem sed etiam quoad essentiam verum; ut verum apparet, {2} ast ut bonum {3} sentitur, proinde ut verum format intellectuale mentis, ac ut bonum format novum voluntarium; distinguitur enim intellectuale a voluntario in homine per id quod intellectuale sistat sibi res in forma, et ut videat illas sicut in luce, voluntarium autem afficiatur illis, ut sentiat illas simul sicut jucundum, ita sicut bonum, et hoc secundum quale formae. 2 Quod `minutum' praedicetur de vero, et `rotundum' de bono, causam ex {4}apparitionibus veri et boni in altera vita {5}trahit; cum vera et bona sistuntur visibilia, quod fit in altera vita manifeste ad oculos spirituum et angelorum, (d)tunc (t)verum sistitur in quantitate discreta, proinde sicut multum {6}aut sicut minutum, secundum veri quale; sistitur etiam verum ut angulare in varia forma, et quoque sistitur ut album; bonum autem (t)ibi sistitur in quantitate continua, sic non ut multum nec ut minutum; sistitur bonum etiam ut rotundum, quod est continuum in forma, et quoad colorem ut caeruleum, flavum, ac rubrum; quod ita appareant {7}bonum et verum, cum sistuntur visibilia {8}, est ex {9}differentia illorum quoad quale, {10}quod ita {11}in forma naturali se effert et repraesentat, cum {12}visibile fit; inde {13} est quod res quae in mundo accedunt ad tales forma, significent vel vera vel bona, nam nihil {14} in universo datur quod non se refert quoad quale vel ad bonum vel ad verum {15}. @1 significat bonum$ @2 i cum conspicitur$ @3 i cum$ @4 apparentiis$ @5 Before causam$ @6 et sic ut$ @7 verum et bonum$ @8 i in altera vita$ @9 essentia$ @10 quae$ @11 After fit$ @12 visibilis$ @13 i quoque$ @14 i non$ @15 i, sicut nec aliquid quod non ad quantitatem discretum aut continuum, tum ad rotundum vel ad angulare, vel quod non coram visu apparet ad lucem et umbram, et coram sensu ad calidum et frigidum; haec omnia ad verum aut bonum, quia universalis omnium origo est inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church