8250. Quamdiu sincerum et rectum fuit apud hominem, tamdiu etiam talis loquela permansit, sed ut primum mens aliud cogitare coepit et aliud loqui, quod factum cum {1}homo se amavit et non proximum, tunc loquela vocum incrementa cepit, silente vel etiam simul mentiente facie; (s)inde interna faciei forma mutata est, contraxit se, induruit, et {2}paene vitae expers coepit fieri, at externa ex igne amoris sui inflammata sicut viva videri; at {3}vitae expers quod subest, et interius pro plano est, non apparet coram oculis hominum sed coram oculis angelorum, nam hi vident interiora; tales sunt facies illorum qui aliud cogitant et aliud loquuntur; simulatio enim, hypocrisis, astus, et dolus, quae hodierna prudentia sunt, talia inducunt.(s) 2 Sed aliter se res habet in altera vita: ibi non licet aliter loqui et aliter cogitare; dissidentia etiam ibi luculenter percipitur in unaquavis voce, (c)et in unoquovis vocis sono; et cum percipitur, ejicitur spiritus in quo talis dissidentia {4}, e consortio, et mulctatur; {5} postea redigitur variis modis ad loquendum sicut cogitat, et ad cogitandum sicut vult, usque ut una ei mens sit et non divisa; si bonus, ut bonum velit et verum ex bono cogitet et loquatur; et si malus, ut malum velit et falsum ex malo cogitet et loquatur; bonus non prius in caelum elevatur, et malus nec prius in infernum conjicitur, et hoc ob finem ut in inferno non sit nisi quam malum, et falsum ibi sit mali; ac ut in caelo non sit nisi quam bonum, (c)ac verum ibi sit boni. @1 quisque$ @2 quasi$ @3 mortuus$ @4 i est$ @5 i et$