Arcana Coelestia (Potts) n. 8249

Previous Number Next Number See English 

8249. Informatus sum ab angelis quod omnium prima loquela in unaquavis tellure fuerit loquela per faciem, et hoc ex binis ibi originibus, a labris et ab oculis; causa quod talis loquela fuerit prima, est quia facies formata est prorsus ad effigiandum illa quae homo cogitat et quae vult; inde etiam facies vocata est effigies et index animi; tum quia in antiquissimis seu primis temporibus sincerum fuit, n. 8118, et non aliud cogitavit homo nec cogitare voluit quam quod vellet ut eluceret ex facie; {1}ita (t)etiam potuerunt affectiones animi et ideae cogitationis sisti ad vivum et {2}plene; sic etiam apparebant ad oculum sicut in forma, et perplura simul; quae loquela tantum ideo excellebat prae loquela vocum, quantum visus prae auditu, hoc est, sicut est videre campum aut audire illum descriptum; addebant quod talis loquela conveniret cum loquela angelorum, cum quibus homines illis temporibus etiam communicabant; (m)etiam cum facies loquitur, seu mens per faciem, est loquela angelica apud hominem in forma ultima naturali,(n) ac est praesentis visus interni seu cogitationis unius in alterius, non autem cum os loquitur per voces. Quod antiquissimi in hac tellure similiter locuti fuerint, videatur n. 607, 608, 1118, 1120, 7361. Quisque etiam potest scire quod loquela vocum non potuerit esse antiquissimis, quia voces linguae non erant immediate infusae, sed inveniendae et applicandae rebus, quod non fieri nisi (x)successu temporis potuit. @1 After sisti$ @2 plenae; nam sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church