Arcana Coelestia (Potts) n. 8186

Previous Number Next Number See English 

8186. `Et Ego, ecce Ego indurans cor Aegyptiorum': quod significet obstinationem falsi ex malo, constat ex significatione `indurare cor' quod sit obstinatio, de qua n. 7272, 7300, 7305, 7616; ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in falsis ex malo, de qua n. 8132, 8135, 8148; quod in {1}Verbo dicatur quod `Jehovah induret cor' et quoque `inducat malum,' {2} in sensu interno, ubi ipsum verum in suo nudo est, intelligatur quod ipsi qui in falso et malo sunt indurent cor suum et sibi inducant malum, videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7877, 7926. @1 sensu literali Verbi$ @2 i sed quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church