7912. `Et vocavit Moscheh omnes seniores Israelis': quod significet illustrationem intellectus illorum qui ab Ecclesia spirituali per influxum et praesentiam veri Divini, constat ex significatione `vocare' cum dicitur de vero Divino, quod sit influxus et praesentia, de qua n. 6177, 6840, 7390, 7451, 7721; ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, ita Verbum et verum Divinum, de qua in Praefatione ad Gen. xviii tum n. 4859 fin., 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382; ex significatione `seniorum' quod sint praecipua sapientiae et intelligentiae quae concordant cum vero et bono, de qua n. (x)6524, 6525, 6890, quae vocare seu praesentia sistere est illustrare intellectum; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426, 6637; ex his patet quod per `vocavit Moscheh omnes seniores Israelis' significetur illustratio intellectus illorum qui ab Ecclesia spirituali per influxum et praesentiam veri Divini.