Arcana Coelestia (Potts) n. 7879

Previous Number Next Number See English 

7879. `Et non erit in vobis plaga perditori': quod significet quod damnatio ab inferno non influet, constat ex significatione `plagae' quod hic sit damnatio, nam haec plaga erat {1} mors omnium primogenitorum in Aegypto, quae quod sit damnatio, videatur n. 7778; et ex significatione `perditoris' quod sit infernum quod damnationem infert. Cum hoc, quod infernum damnationem inferat, ita se habet: devastatio malorum in altera vita, tum quoque damnatio, {2}ut et dejectio in infernum, non venit immediate a spiritu qui in malo est, sed venit {3} ab infernis; mala enim quae ibi {4} omnia existunt per influxum ab infernis, et nullum absque influxu inde, et existunt secundum statum mali in quo {5}sunt spiritus qui vastantur (c)et damnantur; et status mali existit secundum privationem {6}boni et veri; secundum (c)eum statum fit communicatio cum infernis; et inferna paratissima sunt {7}ad inferendum malum, nam {8}inferre malum est ipsum jucundum vitae illorum {9}. Quia inferna talia sunt, idcirco a Domino clausa tenentur; {10}quippe si aperirentur, periret universum genus humanum, nam inferna perniciem omnium continue spirant; quod peste perierint septuaginta milia virorum, propter numerationem populi a Davide, 2 Sam. xxiv; quodque in castris Assyriorum occisa sint centum octoginta et quinque milia in una nocte, 2 Reg. xix 35, facta sunt (c)ab infernis, quod tunc aperta {11}fuerint; similiter foret hodie si aperirentur; idcirco a Domino stricte occlusa tenentur. Quod damnatio ab infernis non influere possit apud illos qui a Domino in bono et vero tenentur, quod significatur per quod `non erit in vobis plaga perditori,' videatur mox supra n. 7878. @1 i etiam$ @2 ut ut praecipitatio (ut et praecipitatio probably intended)$ @3 i mediate$ @4 i contingunt$ @5 After damnantur$ @6 veri et boni$ @7 inferendi$ @8 in$ @9 i est$ @10 nam$ @11 sint; similiter foret cum omnibus in genere si non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church