Arcana Coelestia (Potts) n. 7878

Previous Number Next Number See English 

7878. `Et praeteribo praeter vos': quod significet quod fugiet inde, nempe damnatio quae ab infernis, constat ex significatione `praeterire' cum hoc dicitur de damnatione, quod sit fugere inde; etiam damnationis sphaera, quae ex infernis effluit, praeter illos qui a Domino in vero et bono sunt, fugit; damnatio enim influit apud illos qui in malo et falso sunt, nam status receptionis ibi est, non autem apud illos qui in vero et bono {1}; sunt enim opposita, quorum unum fugit alterum. Omnia quae hactenus statuta sunt de agno paschali, de ejus coctione et esu, tum de sanguine super postes et superliminare, se referunt ad haec, quod nempe perditor {2}praeteribit illorum domos; in sensu interno quod ab omni damnatione immunes erunt; propter hunc finem, ut nempe damnatio ab illis fugeret, praeparati sunt; praeparationis processus est qui in sensu interno per statuta de agno paschali descriptus est. @1 i sunt but possibly d$ @2 domus illorum praeteribit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church