Arcana Coelestia (Potts) n. 7762

Previous Number Next Number See English 

7762. Confidentia seu fiducia, quae dicitur fidei et vocatur fides, non est confidentia seu fiducia spiritualis, sed naturalis; confidentia seu fiducia spiritualis essentiam et vitam suam habet ex bono amoris, non autem (c)ex vero fidei separato; confidentia fidei separatae est mortua; quapropter vera confidentia non dabitis est apud illos qui vitam malam {1}egerunt; ipsa etiam confidentia quod {2}salvatio sit per meritum Domini utcumque {3}vita fuerat, nec est ex vero. @1 egerant$ @2 salvetur$ @3 vixerat$ CAPUT XI 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum; post ita dimittet vos abhinc; sicut dimittere illum omne, expellendo expellet vos abhinc. 2. Dic age in auribus populi, et petant vir ex socio suo, et mulier ex socia sua, vasa argenti et vasa auri. 3. Et dedit JEHOVAH gratiam populi in (x)oculis Aegyptiorum; etiam vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti, in oculis servorum Pharaonis, et in oculis populi. 4. Et dixit Moscheh, Ita dixit JEHOVAH, Circa medium noctis Ego exibo in medium Aegypti. 5. Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum ancillae quae post molas; et omne primogenitum bestiae. 6. Et erit clamor magnus in tota terra Aegypti, qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur. 7. Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam, ad a viro et usque ad bestiam; propterea ut sciatis quod discernat JEHOVAH inter Aegyptios et inter Israelem. 8. Et descendent omnes servi tui illi ad me, et incurvabunt se mihi, dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis, et post ita exibo; et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae. 9. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Non audiet ad vos Pharao; propterea ut multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti. 10. Et Moscheh et Aharon fecerunt omnia prodigia illa coram Pharaone; et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis e terra sua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church