Arcana Coelestia (Potts) n. 7761

Previous Number Next Number See English 

7761. Probe distinguendum est inter {1}bonum spirituale et {1}bonum naturale; {1}bonum spirituale suum quale habet a veris fidei, eorum copia, et nexu, ut dictum est; {1}bonum autem naturale connascitur, et quoque existit per accidentia, ut per infortunia, morbos, et similia; bonum naturale nullum salvat, bonum autem spirituale omnes salvat; causa est quia bonum quod formatur per vera fidei est planum in quod influere potest caelum, hoc est, Dominus per caelum, ac ducere hominem, et detinere illum a malo, ac postea elevare caelum; bonum autem naturale non ita; quare illi qui in bono naturali sunt tam facile auferri possunt a falso quam a vero, modo falsum appareat {2}in forma veri; et tam facile duci possunt a malo quam a bono, modo malum sistatur ut bonum; sunt sicut plumae in vento. @1 d bonum i charitas and alters adjectives$ @2 sub$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church