7565. `Et reliquit servos suos et pecus suum in agro': quod significet quod non recondita et reservata sint, constat ex significatione `relinqui in agro' quod sit perire a falsis e malis, quae significantur per `grandinem ex qua {1}morerentur,' n. 7559-7561; haec sunt quae non recondita et reservata sunt, et sunt illa vera et bona quae non Domini sunt, de quibus mox supra n. 7564; per `servos' significantur {2}illi qui in mente naturali, n. 7562, 7563, et per `pecus' vera et bona quae quia non Domini sunt, in interioribus non recondi possunt. @1 morientur$ @2 malis cupiditatum$