Arcana Coelestia (Potts) n. 7564

Previous Number Next Number See English 

7564. `Et qui non posuit cor [suum] ad verbum Jehovae': quod significet quae non a Domino, constat ex illis quae supra n. 7562 explicata sunt, ubi `timens verbum Jehovae' significat quae Domini erant; inde {1}vicissim `qui non posuit cor ad verbum Jehovae' {2}significat quae non a Domino. Bona et vera sunt vel Domini vel non Domini; quae Domini sunt illa quae homo facit propter proximum, propter patriam, propter Ecclesiam, propter regnum Domini, ita propter ipsum verum et bonum, et imprimis propter Dominum; haec bona et vera sunt quae Domini; at {3}vera et bona quae non Domini sunt quae homo facit propter se ut finem, et propter mundum ut finem; haec quandoque apparent in externa forma sicut illa, sed in interna prorsus differunt; nam haec ducunt ad se, illa vero a se; {4}vera et bona quae non Domini {5} sunt quoque quoad plurem partem quae homo facit in statu infortunii, aegritudinis, doloris, et timoris, et non in statu libero, nam {6}haec sunt quoque propter se; omnia quidem vera et bona influunt a Domino, sed quando bona et vera Domini flectuntur apud hominem ad se, tunc fiunt illa hominis, et ejus propria ad quem flectuntur, nam fiunt bona amoris sui {7}et mundi; {8}talia bona sunt omnium malorum inter se;(n) ex his patet quae bona et vera {9}intelliguntur per bona et vera Domini et per bona et vera quae non Domini. @1 est quod$ @2 sint$ @3 bona et vera$ @4 et quoque bona et vera$ @5 i sunt,$ @6 d haec i ea$ @7 aut amoris$ @8 avertuntur sic a Domino ad hominem et fiunt propria ejus ad quem vertuntur$ @9 intelligantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church