7481. Et quia illud in Maximo Homine referunt, provincia illa media quae est inter cerebrum et cerebellum illis correspondet; nam apud quos {1}cerebrum et cerebellum conjuncta sunt quoad operationes spirituales, apud illos facies unum agit eum cogitatione, sic ut {2}e facie ipsa affectio cogitationis eluceat, et ex affectione, aliquibus signis ex oculis quoque prodeuntibus, commune cogitationis. Quapropter cum prope apud me essent, sensibiliter appercepi retractionem anterioris partis capitis versus occiput, ita cerebri versus cerebellum. @1 illa$ @2 in$