7480. Instructus sum quod Martis spiritus referant {1} aliquid quod interius est {2}in homine, et quidem medium inter intellectuale et voluntarium, mi cogitationem ex affectione, et qui optimi illorum sunt, affectionem cogitationis; inde est quod facies illorum unum agat cum cogitatione illorum, nec coram aliquo simulare possint, de qua re prius ubi de illis n. 7360, 7361. @1 i in Maximo Homine$ @2 apud hominem$