7478. Quondam cum nominabatur Dominus, vidi quod spiritus illi humiliarent se tam intime et {1} profunde ut describi nequeat; in humiliatione enim eorum erat illis cogitatio, quod illi ex se in inferno sint, et quod sic prorsus indigni ut spectent ad Dominum, Qui Ipsum Sanctum est; in illa cogitatione ex fide ita profunde {2}erant, ut essent quasi extra se, inque illa {3}permanserunt super genubus, usque dum Dominus elevaret illos, et tunc quasi extraheret ab inferno; cum sic ex humiliatione emergunt, sunt pleni bono et amore, et inde gaudio cordis. Cum ita se humiliant, non faciem convertunt ad Dominum, hoc enim tunc non audent, sed {4}avertunt. Spiritus qui circum me erant dicebant quod talem humiliationem nusquam viderint. @1 i tam$ @2 sunt, ut sint$ @3 permanent$ @4 aversi$