7477. Dominum nostrum prae aliis spiritibus {1} agnoscunt et adorant; dicunt quod Ipse sit solus Deus, et quod Ipse regat et caelum et universum; quodque omne bonum ab Ipso sit; dicebant quod Dominus sit Qui illos ducit; et quod etiam apud illos in (c)illorum tellure saepius appareat. Quod Dominus regat et caelum et (m)universum, hoc etiam Christiani in hac tellure norunt ex Domini verbis apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18;
sed id non credunt sicut illi qui ex tellure Martis.(n) @1 i etiam$