Arcana Coelestia (Potts) n. 7378

Previous Number Next Number See English 

7378. CONTENTA

Continuatur in hoc capite in sensu interno de vastatione illorum qui in falsis sunt et probos infestant in altera vita: {1}duo primi gradus vastationis descripti sunt in praecedente capite, tum quoque tertius gradus quoad partem, qui erat ut non nisi quam ex meris falsis ratiocinarentur; ratiocinationes ex meris falsis significantur per ranas; de his continuatur in hoc capite; et dein agitur de quarto et quinto gradu vastationis illorum qui in falsis sunt et infestant probos altera vita; quartus gradus est quod essent in malis quae omne bonum apud illos perderent, etiam quicquid illas esset ex bono naturali; haec significantur per pediculos ex pulvere terrae; quintus gradus est quod in falsis ex malis illis essent, per quae perderetur omne verum; haec significantur per volatile noxium. @1 primus et secundus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church