7376. Ex his nunc constare potest quod illi bini amores sint origines omnium malorum, sunt enim e diametro contra amorem erga proximum et contra amorem in Dominum; ita e diametro contra caelum ubi amor in Dominum et amor erga proximum regnant; consequenter sunt amores illi, nempe amor sui et amor mundi, qui faciunt infernum apud hominem, nam in inferno hi bini amores regnant.