Arcana Coelestia (Potts) n. 7232

Previous Number Next Number See English 

7232. Vers. 26-30. (x)Hic Aharon et Moscheh, quibus dixit Jehovah, Educite filios Israelis e terra Aegypti juxta exercitus illorum. Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis ex Aegypto: hic Moscheh et Aharon. Et fuit in die locutus Jehovah ad Moschen in terra Aegypti. Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo, Ego Jehovah, loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te. Et dixit Moscheh coram Jehovah, Ecce ego praeputiatus labiis, et quomodo audiet ad me Pharao? `Hic Aharon et Moscheh' significat quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina: `quibus dixit Jehovah' significat ex quibus mandatum: `Educite filios Israelis e terra Aegypti' significat quod illi qui e regno spirituali Domini liberarentur: `juxta exercitus illorum' significat secundum genera et species boni in veris: `hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti' significat ex illis admonitionem ad illos qui per mera falsa infestant: `ad educendum filios Israelis ex Aegypto' significat ut relinquant illos et non infestent': `hic Moscheh et Aharon' significat quod hoc ex lege a Divino, et ex doctrina inde: `et fuit in die illo locutus est Jehovah ad Moschen in terra Aegypti' significat statum tunc Ecclesiae cum mandatum est per legem a Divino ad illos qui e regno spirituali Domini, cum adhuc in propinquitate essent illis qui in infernis: `et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo' significat instructionem a Divino: `Ego Jehovah' significat confirmationem Divinam: `loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te' significat admonitiones ad illos qui infestant per mera falsa, ex illis quae a Divino influunt; `et dixit Moscheh coram Jehovah' significat cogitationem de lege Divina apud illos qui in falsis: `Ecce ego praeputiatus labiis' significat quod impura: `et quomodo audiet ad me Pharao' significat quod sic non recepturi qui in falsis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church