Arcana Coelestia (Potts) n. 7231

Previous Number Next Number See English 

7231. Haec quia mera nomina sunt, singillatim explicare supersedetur, ex causa etiam quia prius ostensum est quid per (x)Rubenem, Schimeonem, Levin, Aharonem, et Moschen, repraesentatur; sunt filii illorum ac nepotes, qui hic {1} nominantur, non aliud quam derivationes; quod (x)`Ruben' repraesentet fidem intellectu, videatur n. 3861, 3866, 4731, 4734, 4761; quod `Schimeon' repraesentet fidem voluntate et actu, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quod `Levi' charitatem, n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quod `Aharon' doctrinam {2}Ecclesiae, n. 6998, 7009, 7089; et quod `Moscheh' legem a Divino, n. 6771, 6827. Cur hic memorantur Ruben, Schimeon, et Levi, et eorum filii, et non reliqui patres tribuum cum suis filiis in suo ordine, non sciri potest nisi ex sensu interno; quod recensio illa in hoc capite facta sit ut sciretur nativitas Aharonis et Moschis, patet, sed ad illam satis fuisset genealogia Levi, nam ad illam nihil quicquam conducit Rubenis et Schimeonis, nec filiorum illorum; sed causa quae ex sensu interno solum patet, est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per `filios Israelis' repraesentatur; quae Ecclesia apud 2 hominem incipit per fidem scientia et dein intellectu, quae repraesentatur per `Rubenem et ejus filios'; postea cum `Ecclesia apud hominem crescit', transit fides illa in voluntatem et a voluntate in actum, et tunc homo vult verum quod fidei, et facit illud, quia ita mandatum est in Verbo; {4}hoc fidei repraesentatur per `Schimeonem'; {5} demum in voluntate ejus {6}quae nova, appercipitur charitatis affectio, ut velit bonum facere, non ut prius ex fide, sed ex charitate erga proximum; cum enim homo eo usque regeneratur, tunc est homo Ecclesiae spiritualis, nam in {7}illo tunc est {8} Ecclesia; charitas haec {9}cum sua affectione est quae repraesentatur per `Levin'; inde nunc est quod familiae Rubenis et quoque Schimeonis recenseantur, et demum familia Levi, per quem repraesentatur, ut dictum est, charitas, quae est ipsum spirituale Ecclesiae; Aharon repraesentat externum illius Ecclesiae, et Moscheh internum; internum Ecclesiae vocatur lex a Divino, et externum doctrina inde; lex a Divino, quae est internum Ecclesiae, est quoque Verbum in sensu interno; et doctrina inde est Verbum in sensu externo; quod illa per Moschen et Aharonem repraesententur, videatur n. 7089. @1 i quoque$ @2 boni et veri$ @3 homo crescit illa fide$ @4 haec fides$ @5 i et$ @6 A had then d quae tunc nova sit$ @7 ipso$ @8 i illa$ @9 ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church