Arcana Coelestia (Potts) n. 7131

Previous Number Next Number See English 

7131. `Ad colligendum stipulam ad paleam': quod significet ad inveniendum aliquod verum scientificum, constat ex significatione `stipulae ad paleam' quod sit verum scientificum; `stipula' enim est tale verum quod accommodatum est scientifico, quod per `paleam' significatur; {1} quod `stipula' sit tale verum, est quia est calamus in cujus apice est semen, et per `semina' in Verbo significantur vera et bona; ita per calamum qui sub {2}illis significatur vas commune veri, {3}sic verum scientificum; nam scientifica fidei et charitatis quidem sunt vera, sed communia, {4} sic vasa recipientia verorum {5}particularium et singularium; quod etiam constare potest {6}unicuique; ut pro exemplo: verum scientificum est quod charitas erga proximum sit essentiale Ecclesiae; tum quod fides non dari queat nisi ubi charitas; ut et quod verum et bonum conjungi queant, non autem verum et malum, nec bonum et falsum; praeter plura similia quae sunt vera scientifica; quae quod locupletari queant innumerabilibus, constare potest ex eo quod de illis volumina {7}possint conscribi; et usque vera singularia quae sunt interiora fidei, nusquam possunt describi, nam illa solum possunt videri in luce caeli, et non cadunt in voces naturales; se habent vera illa, {8} sicut charitas, quae est affectio spiritualis, quae quoad maximam partem vocibus exprimi non potest, modo communissima ejus, nempe quae naturalem habitum induunt et quae comparari possunt talibus quae in mundo; haec dicta sunt ut sciatur quid {9}scientifica communia. @1 i et$ @2 illa$ @3 ita$ @4 i et$ @5 spiritualium$ @6 unicuivis$ @7 queant$ @8 i quae in luce coeli,$ @9 verum scientificum commune$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church