Arcana Coelestia (Potts) n. 7130

Previous Number Next Number See English 

7130. `Et dispersit se populus in omnem terram Aegypti': quod significet quod diffunderent mentem naturalem undequaque, constat ex significatione `dispergere se' quod sit diffundere; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301 {1}. Sunt apud hominem binae mentes, una est mens naturalis et altera est mens rationalis; mens naturalis est mens hominis externi, mens autem rationalis est mens hominis interni; quae mentis naturalis sunt vocantur scientifica, quae autem mentis rationalis sunt vocantur rationes intellectuales; distinguuntur quoque per id quod illa quae mentis naturalis sunt, quoad plurimam partem sint in luce mundi, quae lux vocatur lumen naturae; sed quae mentis rationalis sunt, {2}quod sint in luce caeli, quae lux est lux spiritualis. @1 i ita dispersit se in omnem terram Aegypti est diffundere mentem naturalem undequaque$ @2 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church