Arcana Coelestia (Potts) n. 7112

Previous Number Next Number See English 

7112. `Non addetis dare paleam populo': quod significet scientifica infima et omnium communissima, constat ex significatione `paleae' seu `straminis' quod sint vera scientifica, de qua n. 3114, et (d)quidem scientifica infima {1}et omnium communissima, nam cibus in spirituali sensu infimus est stramen seu palea, quia est bestiarum. Scientifica infima dicuntur quae fallaciis sensuum plena sunt, quibus mali {2}abutuntur ad pervertendum bona {3}et vera, ac ita ad patrocinandum {4}malis et falsis, nam illa scientifica propter fallacias verti possunt in favorem (d)principiorum falsi et cupiditatum mali; talia etiam sunt omnium communissima, quae nisi veris minus communibus et particularibus implentur, {5} inservire falsis et malis possunt, sed sicut implentur veris, ita minus inserviunt. Talia sunt per quae illi qui solam fidem in mundo confessi sunt, et tamen vitam mali vixerunt, in altera vita probos infestant; at quia illa ab angelis {6} discutiuntur, dicitur nunc quod non adderent dare paleam ad laterificandum lateres, hoc est, quod non adderent illa ad ficticia et {7} falsa quae injicientur. Hic sensus internus horum verborum est, qui quidem remotus apparet a sensu litterae; sed sciendum quod nihil sit in mundo naturali quod non correspondet rei alicui in mundo spirituali; et angeli apud hominem omnia spiritualiter intelligunt quae homo naturaliter; illi non sciunt quid palea nec quid lateres; talia illis nota fuerunt cum erant in mundo, sed oblivioni data cum venerunt in caelum quia induerunt ibi spiritualia; inde est cum angeli appercipiunt ideas talium apud hominem, vertant illa in correspondentia spiritualia. Quod `palea' seu `gramen' sit scientificum infimum, et `lateres' sint ficticia et {7} falsa, ex pluribus constare potest; herbacea enim non aliud sunt, ut et straminea; semina autem, hordea, {8} tritica, et similia, sunt vera et bona interiora; et lapides non facti sunt vera. @1 seu$ @2 utuntur$ @3 in mala et vera in falsa$ @4 suis amoribus malis, nam$ @5 i etiam$ @6 i apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt$ @7 i inde$ @8 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church