Arcana Coelestia (Potts) n. 7111

Previous Number Next Number See English 

7111. `Exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo': quod significet illos qui proxime infestant et qui proxime recipiunt, constat ex significatione `exactorum' quod sint qui ad serviendum adigunt, de qua n. 6852; et quia hoc fit per infestationes, etiam per `exactores' significantur illi qui infestant sed qui proxime infestant, de quibus {1}infra; et ex significatione `moderatorum' quod sint qui proxime recipiunt; erant enim moderatores a filiis Israelis, at exactores ab Aegyptiis, ut patet a sequentibus; ita in sensu interno sunt moderatores illi qui proxime recipiunt, et exactores qui proxime infestant; quinam illi sunt, (x)sciri potest ab illis in altera vita qui infestant 2 (c)ac injiciunt falsa et mala, et qui recipiunt illa et communicant; qui infestant et injiciunt falsa et mala sunt inferna, sed ut {2} efficere possint, emittunt a se emissarios per quos agunt; apparent illi non procul ab illis qui infestantur; {3}hoc fit ideo ut cogitationes ac intentiones plurium concentrentur, alioquin dissiparentur; emissarii illi apparent in suis certis locis in mundo spirituum, exque ipsis locis ubi apparent, cognosci potest ex quo inferno sunt; quidam apparent supra caput ad variam altitudinem, et ad variam obliquitatem; quidam juxta caput {4} ad dextrum sive ad sinistrum, etiam post illud; quidam infra caput varie {5}ad corpus, in planis a capite usque ad plantas {6}pedis; illi influunt cum talibus quae ab inferno ejiciuntur, et {7}quae influunt, spiritus seu homo non aliter sentit, et inde non (t)aliter scit quam quod {8}in ipso sint, hoc est, quod ipse {9}cogitet illa ac intendat; emissarii illi vocantur subjecta, de quibus videantur quae ab experientia prius n. 4403, 5856, 5983-5989, ostensa sunt; hi quia proxime infestant, significantur per exactores; qui autem ab illis recipiunt et communicant sunt moderatores, ac sunt spiritus intermedii; moderatores enim, ut supra dictum, {10}erant ex filiis Israelis, {11}sed exactores ab Aegyptiis. 3 Moderatores dicebantur apud populum Israeliticum et Judaicum, qui {12}dicerent quid agerent, et qui {13}praeciperent; quapropter cum judicibus et senioribus etiam sedebant in portis, et loquebantur ad populum quae {14}judicabantur, tum quoque quae a duce mandabantur, ut constare potest a sequentibus his locis: apud Moschen, Judices et moderatores dabis in omnibus portis tuis juxta tribus tuas, qui judicabunt populum judicio justitiae, [Deut.] xvi 18:

apud eundem, Quando {15}exibunt ad bellum, loquetur sacerdos ad populum, et admonebit ne timerent; postea moderatores dicent quod qui aedificavit domum reverteretur, et quoque {16}timidi, [Deut.] xx [1, 2,] 5, 8, 9:

apud Joschuam, Joschua praecepit moderatoribus ut dicerent ad populum, ut pararent viaticum, antequam transirent Jordanem, i 10, 11:

apud eundem, A fine trium dierum factum est, cum transirent moderatores per medium castrorum, et praeciperent, ut cum viderent arcam foederis Jehovae, etiam proficiscerentur, iii 2, 3. Quod `moderatores' fuerint praefecti populi distincti a principibus (c)illius, videatur Deut. i 15; quod a senioribus, Deut. xxxi 28; et quoque a judicibus, Jos. viii 33. @1 sequitur$ @2 i id$ @3 illi qui in infernis concentrant suas cogitationes ac intentiones, quae alioquin quia a pluribus dissiparentur$ @4 i sive$ @5 in plane corporis$ @6 pedum$ @7 cum$ @8 A had then d in ipso sit$ @9 sit qui cogitat et intendit$ @10 fuerunt$ @11 et$ @12 dixerant populo$ @13 praeceperunt illis$ @14 judex judicabat, et quae dux mandabat$ @15 exirent$ @16 timidus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church