7085. Quia nunc amor est unde vita hominis, et quia totus homo talis est qualis ejus amor, ut et quia amor est conjunctio spiritualis, inde consequitur quod omnes in altera vita consocientur secundum amores, nam vita sua, hoc est, amor suus unumquemvis sequitur; qui in amore erga proximum et in amore in Deum sunt consociantur in caelo; at qui in amore sui et in amore mundi sunt consociantur in inferno; est enim amor sui oppositus amori in Deum, et amor mundi oppositus amori erga proximum.