7084. Ex hac correspondentia {1}etiam sciri potest quomodo se habet cum fide et cum amore: fides absque amore est sicut lux absque calore, qualis est lux hiemis; {2}et fides cum amore est sicut lux cum calore, qualis est lux veris; quod in luce veris omnia et singula crescant et floreant, notum est; et quoque quod in luce hiemis omnia et singula torpescant et emoriantur; similiter se habet cum fide et {3} amore. @1 quoque$ @2 at$ @3 i cum$