Arcana Coelestia (Potts) n. 6954

Previous Number Next Number See English 

6954. `Et factus in baculum in vola illius': quod significet quod tunc communicata potentia a Divino, constat a significatione `serpentis qui factus in baculum' quod sit sensuale, de qua supra n. 6949; ex significatione `baculi' quod sit potentia {1}in naturali, et ex significatione `volae' {2} quod sit potentia {3}interior, (x)utraque potentia a Divino, de quibus n. 6952. Cum hoc ita se habet: homo ex se spectat modo deorsum, hoc est, in mundum et ad terram, quia ex se in malo et falso est; et cum illuc spectat, tunc sensuale dominatur, (c)ac interiora nihil contra agunt, quia sequuntur vim fluminis et condescendunt; ast homo non ex se sed (c)a Domino spectat sursum, hoc est, ad caelum et ad Dominum; hoc fit per elevationem; {4}tunc cum elevantur interiora, etiam elevatur sensuale, {5} sed lumen {6}hujus tunc obscuratur, dominatur enim lux caeli; cum hoc fit, influit bonum et verum a Domino, et quoque recipitur; hoc intelligitur per communicatam potentiam a Divino; sed ita elevari non possunt alii quam qui in bono fidei et charitatis vixerunt. Quod elevationes versus interiora sint, scire datum est ex viva experientia, nam millies apperceptae sunt. @1 naturalis$ @2 i seu manus$ @3 ex Divino, quia per Moschen, in cujus manu serpens factus est baculus: repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, in Humano; et quia serpens per quem sensuale significatur, factus est baculus, per quem potentia naturalis significatur in vola manus Moschis, per quam significatur potentia a Divino, inde significatur potentia sensuali per influxum, ita quod communicata sit potentia a Divino$ @4 cumque$ @5 i nam sequitur ordine,$ @6 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church