Arcana Coelestia (Potts) n. 6953

Previous Number Next Number See English 

6953. `Et misit manum suam, et apprehendit eum': quod significet elevationem versus interiora, constat ex significatione `mittere manum et apprehendere' cum de illis quae infra jacent dicitur, quod sit elevari versus superiora, seu quod idem, versus interiora, ut supra n. 6952; et ex significatione `manus' quod sit potentia interior, de qua etiam n. 6952; et ex significatione `serpentis' qui est quem apprehendit, quod sit sensuale et inde ratiocinatio, de qua supra n. 6949; cum sensuale elevatur versus interiora, quod {1} communicetur potentia a Divino, videbitur in nunc sequentibus.{2} @1 i tunc$ @2 i (m)Per quod serpens prehensus a Mosche factus sit in baculum in vola manus ejus, intelligitur status illorum qui ab Ecclesia spirituali, si fidem habent, et recipiunt verum quod a Divino, tunc enim elevatur homo a sensuali versus interiora, ita versus coelum a Domino in sphaeram veri et boni.(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church