Arcana Coelestia (Potts) n. 6934

Previous Number Next Number See English 

6934. Hoc quod quisque {1}sibi proximus sit et sibi primum consulet, intelligendum ita est: quisque primum sibi prospiciet ut habeat necessitates vitae, ut nempe victum, ut amictum, ut habitationem, et plura quae in vita civili ubi est necessario requiruntur; et hoc non modo pro se sed etiam pro suis; nec modo pro tempore praesenti sed etiam pro venturo; nisi quisque {2} sibi comparat necessitates vitae, non esse potest in statu exercendi charitatem erga proximum, in omnium enim egestate est. @1 sibimet$ @2 i primum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church