6933. EXODI CAPUT QUARTUM DOCTRINA CHARITATIS
In communi sermone est quod quisque sibimet proximus sit, hoc est, quod quisque sibi primum consulet; doctrina charitatis docet quomodo cum hoc se habet: quisque {1}sibi proximus est non primo sed ultimo loco; in priore loco sunt alii qui in bono; in adhuc priore est societas plurium; in adhuc priore est patria, inque priore adhuc est Ecclesia; et adhuc in priore est regnum Domini; et supra omnes et supra omnia est Dominus. @1 sibimet$