Arcana Coelestia (Potts) n. 6929

Previous Number Next Number See English 

6929. Spiritus Mercurii cum apud me essent, cum scriberem et explicarem Verbum quoad sensum ejus internum, et {1}perciperent quid scriberem, dicebant quod illa quae scriberem admodum crassa essent, et quod expressiones paene omnes {2}sicut materiales apparerent; sed respondere dabatur quod homines nostrae telluris usque videant haec quae scripta sunt sicut subtilia (c)et elevata, quorum plura nec capiunt; addebam quod perplures in hac tellure non sciant quod internus homo sit qui agit in externum, et facit ut {3}hic vivat, {4}persuadeantque sibi ex fallacia sensus quod corpus ex se vivat, consequenter quod moriturus sit totus homo cum moritur is quoad corpus, et sic vitam post mortem in dubio apud se ponunt; (m)tum quod {5}non vocent spiritum, sed animam illud hominis quod victurum post mortem corporis, et quod {6}litigent quid anima, et ubinam sedes ejus, credantque quod corpori materiali iterum conjungenda sit ut vivat homo;(n) praeter plura similia; cum haec audirent spiritus Mercurii, quaerebant {7} an tales {8}possunt angeli fieri; ad quae respondere datum est quod angeli fiant qui in bono fidei et charitate vixerunt; et quod tunc non amplius in externis et materialibus sint, sed in internis et spiritualibus, et cum ad illum statum veniunt, quod sint {9}in luce supra illam in qua {10}sunt spiritus ex Mercurio; {11}ut scirent quod ita esset, dabatur ut angelus {12}qui in caelo e nostra tellure, qui talis fuerat cum vixit in mundo, cum illis loqueretur, de quo in sequentibus. @1 percipiebant$ @2 materiales essent$ @3 corpus$ @4 credentes isti fallaciae$ @5 vocent animam id$ @6 disputent$ @7 i tunc$ @8 possent$ @9 supra sphaeram lucis$ @10 After Mercurio$ @11 utque$ @12 After tellure$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church