6928. Spiritus telluris Mercurii differunt prorsus a spiritibus nostrae telluris, nam spiritus nostrae telluris, cumprimis {1} recentes {2} in altera vita corporea et mundana, hoc est, materialia, amant, ac talia in altera vita nosse cupiunt; quapropter ut simul possint esse cum bonis spiritibus qui talia non curant, tenentur in locis quae sub plantis pedum sunt, et {3}vocantur terra inferior in Verbo, et hoc eo usque dum corporea et terrestria aversantur, et sic exuunt; quo facto elevantur in caelum, et initiantur in interiora, {4}et fiunt angeli. @1 i quando$ @2 i sunt$ @3 After Verbo$ @4 fiuntque$