6840. `Et vocavit ad illum Jehovah': quod significet influxum a Divino, constat ex significatione `vocare' quod sit influxus; in sensu enim interno non intelligitur vocatio per `loquelam' ut in sensu externo historico, sed vocatio per influxum in voluntatem, quae vocatio est interna, nam Jehovah seu Dominus influit in voluntatem, et {1} agit ad faciendum quod Ipsi placet; hoc internum cum cadit in historicum, in quo non nisi quam externa sunt, cadit vel in mandare, vel in vocare, vel in alloqui, vel in {2}voces alias similes. @1 i sic$ @2 alia similia$