Arcana Coelestia (Potts) n. 6839

Previous Number Next Number See English 

6839. `Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum': quod significet reflexionem a Domino, constat ex significatione `secedere ad videndum' quod sit reflexio, de qua supra n. 6836; quod `Jehovah' sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303. Qualis sensus litterae (d)Verbi sit, patet etiam hic; dicitur quod `videret Jehovah quod secederet ad videndum,' sicut non novisset prius, et sicut non indiderit et egerit ut secederet ad videndum, ita tamen dictum est quia secundum apparentiam; at sensus internus docet quomodo id intelligendum est, quod nempe (t)Dominus influeret in cogitationem ejus ut reflecteret super id; inde constare potest quomodo se habet {1}cum sensu litterae Verbi respective ad sensum internum; et quod quae in sensu litterae sunt, talia sint ut accommodent se ad captum simplicium, qui non credunt nisi (x)sit sicut apparet; quod non apparet, hoc non credunt quia non intrare possunt in rerum interiora; quapropter nisi Verbum tale fuisset in littera, non receptum fuisset; qui in sensualibus est, et qui occupatus a mundanis, nequaquam capit interiora; videre vult {2}quae crede quae non videt, quasi aliena sunt, {3}et rejicit inter negativa, ad minimum inter dubia, cum de illis ex se cogitat. @1 sensus literae$ @2 quod$ @3 quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church