Arcana Coelestia (Potts) n. 6685

Previous Number Next Number See English 

6685. `Quia viventes illae': quod significet quod in illis vita spiritualis, constat ex significatione `vivere' quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890, hic vita spiritualis in illis quae Ecclesiae, quae significantur per `mulieres Hebraeas.' Quid vita spiritualis, aliquoties prius dictum est, sed quia hodie quid spirituale pauci sciunt, licet adhuc paucis exponere (x)quid sit: spirituale in sua prima origine est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, quod (d)Verum in se habet Divinum Bonum, quia Divinum Verum exit {1}a Divino Humano Domini, Quod est Divinum Bonum'; Divinum illud Verum, in quo Divinum Bonum, est ipsum spirituale in sua origine, et est ipsa vita quae implet caelum, immo quae implet universum; et ubi est subjectum, ibi influit; sed in subjectis variatur secundum formam; in subjectis quae concordant cum bono, ibi sistit vitam spiritualem; at in subjectis quae discordant a bono, ibi (x)sistit vitam contrariam vitae spirituali, quae in Verbo appellatur `mors'; inde nunc patet quid vita spiritualis, quod nempe sit esse in veris a bono quae a Domino procedunt. @1 e Divino Bono$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church