6684. `Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae': quod significet quod talia non sint scientifica Ecclesiae, (x)qualia scientifica illis contraria, constat ex significatione `mulierum Hebraearum' quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236, 6673, 6675; et ex significatione `mulierum Aegyptiarum' quod sint talia quae sunt contra illa quae Ecclesiae; quae quod sint scientifica, patet ab illis quae praecedunt, tum ex significatione `Aegypti' quod sint scientifica, n. 6638, hic scientifica contraria veris scientificis Ecclesiae; quod `mulieres' sint illa quae Ecclesiae, videatur n. 252, 253.