6602. Quod (x)sphaerae cogitationum et {1}affectionum extendant se circumcirca in sphaeras societatum quae inde dissitae sunt, constare mihi potuit etiam ex eo: cum cogitavi ex affectione de talibus quae in specie movebant societatem e longinquo, quod illi tunc mecum locuti sint de eadem re, dicentes quid sentirent; hoc aliquoties factum est; societas {2}una erat ad dextrum, ad multam satis distantiam, in plano partis inferioris thoracis; et alia etiam ad dextrum {3}propius, quae in plano genuum. Quod appercipiatur distantia, est a statu affectionis veri et boni, quantum status unius societatis a statu alterius discrepat, tantum {4}apparent societates remotae ad distantiam. @1 affectionis$ @2 illa$ @3 propinquius$ @4 all singular$