6601. Mane quodam ostensum est manifeste quod {1}unicuique ideae et affectiunculae innumerabilia inessent, {2}tum quod illae penetrarent in societates; tenebar in quadam affectione et inde cogitatione {3} per aliquod tempus, et tunc ostensum quot societates concurrerent; erant quinque societates quae se manifestabant per vivum sermonem; dicebant quid cogitabant, et quoque quod {4}apperceperint quod cogitationes illae apud me essent; praeter quod etiam scirent, ad quae ego non attendi, causas rerum quae cogitabantur, et quoque fines; reliquae societates, quae erant plures, ad quas {5}extendebatur cogitatio, non {6}ita manifestatae sunt, erant etiam remotiores. [2]Cum extensione cogitationis ab objectis, quae sunt res de quibus cogitatur, se habet sicut cum objectis visus; ab his se diffundit sphaera radiorum ad multam distantiam, quae incidit in visum hominis, et hoc ad majorem et minorem distantiam secundum rutilum et flammeum in objecto; si enim flammeum, apparet hoc multo longinquius quam nubilum et fuscum; similiter visus internus, qui est cogitationis, a suis objectis; hujus visus objecta non sunt materialia sicut objecta in mundo, sed sunt spiritualia, ac ideo se diffundunt ad talia quae in mundo spirituali sunt, ita ad vera et bona ibi, proinde ad societates quae in illis sunt; et sicut flammeum in mundo se longissime circumfundit, ita bonum et ejus affectio in mundo spirituali, nam affectioni boni flamma correspondet. Ex his constare potest quod qualitas vitae hominis se habeat prorsus secundum societates in quas cogitatio et affectio ejus se extendit, et secundum extensionis quale et quantum {7}. @1 unicuivis$ @2 et$ @3 i continue$ @4 apperciperent$ @5 se extendebat$ @6 tunc apperceptae sunt, quia erant$ @7 i inde est homini vel obscurum, vel clarum$