636. Quod 'perdam eos cum terra' significet quod genus humanum cum Ecclesia periret, constat ex eo quod hic dicatur 'cum terra'; 'terra' enim in lato sensu significat amorem, ut prius dictum, ita caelestia Ecclesiae; hic quia nullus amor, nec quicquam caeleste, remansit, significat amorem sui, et quod contrarium caelesti Ecclesiae est; sed usque homo Ecclesiae fuit quia doctrinalia fidei habuit: nam, sicut dictum, terra est continens humi, et humus continens agri, sicut amor est continens fidei, et fides continens cognitionum fidei.