635. Quod in fine dierum Ecclesiae antediluvianae perierit omnis intellectus veri et voluntas boni, significatur per illa quae dicta sunt in versu priore, et in hoc; apud antediluvianos qui diris persuasionibus et foedis cupiditatibus imbuti erant, ita ut ne quidem aliquod vestigium appareret; sed apud hos qui 'Noahus' appellantur, permanserunt reliquiae, quae tamen non potuerunt sistere aliquod intellectus ac voluntatis, sed modo rationale verum et naturale bonum nam qualis homo, talis reliquiarum operatio; per reliquias potuerunt illi regenerari, nec persuasiones obstabant et absorbebant operatione Domini per reliquias: persuasiones seu principia falsi radicata impediunt omnem operationem, quae nisi prius exstirpentur, nusquam potest homo regenerari; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.