Arcana Coelestia (Potts) n. 6282

Previous Number Next Number See English 

6282. `Benedicat pueris': quod significet det ut illis verum et bonum, constat a significatione `benedicere' quod sit donare vero et bono, nam `benedictio' in spirituali sensu non aliud involvit, n. 1420, 1422, 4981; et ex repraesentatione `Ephraimi et Menashis', qui hic sunt `pueri', quod sint Ecclesiae intellectuale et Ecclesiae voluntarium, quibus verum et bonum daretur, intellectuali verum et voluntario bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church