6281. Quod `redimere' attinet, id in proprio sensu significat sibi restituere et appropriare quod suum fuerat, et praedicatur de servitio, de morte et de malo; cum de servitio, intelliguntur illi qui servi facti sunt, in sensu spirituali qui emancipati inferno; cum de morte, intelliguntur illi qui in damnatione; et cum de malo, ut hic, intelliguntur qui in inferno, nam malum a quo angelus redemit, est infernum, n. 6279. Quia Dominus ab illis hominem liberavit per quod Humanum in Se Divinum fecit, ideo est Divinum Humanum Ipsius quod in Verbo vocatur Redemptor; ut apud Esaiam, Ego adjuvo te, dictum Jehovae, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, xli 14:
apud eundem, Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, xlix 7, 26:
apud eundem, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, liv 5;
in his locis distinguitur Ipsum Divinum quod vocatur Jehovah, a Divino Humano quod dicitur Redemptor Sanctus Israelis. [2] Quod autem sit Ipse Jehovah in Divino Humano {1}, constat ab his locis: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor illius, Jehovah Zebaoth, Ego primus et Ego novissimus, et praeter Me non Deus, xliv 6:
apud eundem, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus,... Ego Jehovah Deus tuus, docens te, xlviii 17:
apud eundem, Tu Pater noster, nam Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 16:
apud Davidem, Jehovah Qui redemit e fovea vitam {2}tuam, Ps. ciii 4; [3] ex quibus locis etiam patet quod per `Jehovam' in Verbo non alius intelligatur quam Dominus, n. 1343, (x)1736, 2921, 3035, 5663; et quod `Jehovah Redemptor' sit Divinum Humanum Ipsius; ideo quoque qui redempti sunt, vocantur redempti Jehovae, apud Esaiam, Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis coram Ipso, vocabunt illos, Populum sanctitatis, redemptos Jehovae, lxii 11, 12;
{3}quod Dominus sit a Quo `redempti Jehovae' dicuntur, manifeste liquet, nam de Adventu Ipsius dicitur `ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso'. Praeterea videatur Esai. xliii (x)1, lii 2, 3, lxiii 4, 9, Hos. xiii 14, Exod. vi (x)6, xv 13, {4}Hiob. xix 25, ubi patet quod redemptio praedicetur de servitio, et de morte, et de {5}malo. @1 Qui Redemptor$ @2 meam A I, but see Heb and n. 5236.$ @3 ibi quod Dominus sit, Qui Jehovah Redemptor,$ @4 In A Hiob ref. follows Hosea ref.$ @5 inferno$