Arcana Coelestia (Potts) n. 6195

Previous Number Next Number See English 

6195. Fuerunt spiritus diu apud me, non ita boni nec ita mali, paulo supra caput, potuerunt influere penitus in affectiones, et quia hoc volebant, etiam per moram intrarunt et se ligaverunt mecum ita ut videretur sicut vix possent separari; locutus sum cum illis de ea re, et quod oporteat ut separentur, sed non potuerunt; cum id tentabant et se separabant paulum, tunc cogitationes meas ita hebetabant ut non nisi quam confuse et abrupte cogitare possem, et sentiebatur in capite meo dolorificum quale illis qui in deliquium cadunt. Inde patuit quomodo amores conjungunt, et quod inde conjunctio omnium in altera vita; quapropter spiritus qui intrant in ipsas affectiones, possident alterum; sicut etiam fit in mundo cum homo favet alterius amori; at vera non conjungunt sed affectiones veri. [2]Inde constare mihi potuit quomodo homo conjungitur vel cum caelo vel cum inferno, quod nempe per amores; per amores sui et mundi cum inferno, at per amores proximi et Dei cum caelo. Tum quoque constabat quod homo ligatus inferno nusquam possit solvi inde nisi per Divina media a Domino, quod etiam ostensum ab illis qui mecum ligati fuerunt modo per leves affectiones; ab illis solutus sum non nisi quam per intermedios amores, per quos cum aliis conjungebantur per gradus; et sicut separabantur, ita apparuerunt elongari a me versus sinistrum antrorsum; et observata est separatio per {1}mutationes status affectionum, nam sicut affectiones mutabantur, ita recedebant. Inde etiam patet unde apparentiae distantiarum in altera vita. @1 I has mutatione; should be either mutationem or as above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church