6194. Aliquoties contigerat quod cogitaverim mecum, et quoque quod locutus cum aliis absque reflexione quod spiritus adessent qui excitarent sed ilico post alloquebantur me spiritus et narrabant statum in quo tunc fuerunt, quod nempe non aliter scirent quam quod ii essent qui cogitarent, et quidem apud me ita quod proximi crederent se esse prorsus qui cogitabant, remotiores autem minus, et qui adhuc remotiores adhuc minus: et quoque ostensum, quaenam societates in spiritus, ut in sua subjecta, influerent.