Arcana Coelestia (Potts) n. 6091

Previous Number Next Number See English 

6091. `Et benedixit Jacob Pharaoni': quod significet votivum ad conjunctionem et inde fructificationem, constat ex significatione `benedicere' quod hic sit votivum ad conjunctionem, nempe veri cum scientifico in naturali, nam de illa hic agitur: `benedicere' plura significat, involvit omnia quae bona sunt et quoque quae fausta, in spirituali sensu; inde significat donari bono amoris et charitatis, n. 3185, 4981; et quoque conjunctionem, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ut et fructificationem ex affectione veri, n. 2846; tum votivum fausti, n. 3185, hic itaque votivum ad illud de quo hic agitur, nempe ad conjunctionem et sic ad fructificationem; fructificatio enim sequitur ex conjunctione, nam cum conjunctio facta est, crescit bonum et multiplicatur verum, est enim tunc conjugium boni et veri ex quo illa; prius non fieri potest nisi sicut ex scortatione, sed bonum quod ex hac, est spurium, et quoque verum; bonum quod ex hac, spectat se, et verum sapit ex illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church