6046. `Et greges suos et armenta sua, et omnia quae illis, venire fecerunt': quod significet quod bonum interius et exterius, et quicquid inde est, praesens sit, constat ex significatione `gregis' quod sit bonus interius, et ex significatione `armenti' quod sit bonum exterius, de quibus n. 5913; ex significatione `omnium quae illis' quod sit quicquid inde est, ut n. 5914; et ex significatione `venire fecerunt' quod sit praesens esse.