6045. `Quia viri pecoris sunt': quod significet quod illis bonum ex veris, constat ex significatione `pecoris' quod sit veri bonum, seu bonum ex veris, de qua n. 6016; dicitur de `filiis Israelis' qui sunt vera spiritualia in naturali, n. 5414, 5879, ita de veris, hic quod ducant ad bonum, de qua re videatur mox supra n. (x)6044.