594. Quod 'ab homine ad bestiam, et usque ad reptile' significet quod quicquid est voluntatis, exstingueret eum, constat ex significatione 'hominis, bestiae, et reptilis': homo non est homo nisi a voluntate et intellectu, per quae distinguitur a brutis, cetera sunt simillima iis; apud hos periit omnis voluntas boni et intellectus veri; loco voluntatis boni successerunt vesanae cupiditates, loco intellectus veri vesanae phantasiae, et hae commixtae illis; quare postquam sic quasi deleverunt reliquias, non potuerunt non exstingui: quod quicquid est voluntatis 'bestiae et reptilia' vocantur, constat ab iis quae prius de bestiis et reptilibus ostensa sunt; sed hic quia de tali homine agitur, non significantur per 'bestias' bonae affectiones, sed malae, proinde cupiditates; et per 'reptilia' voluptates tam corporeae quam sensuales. Quod 'bestiae et reptilia' significent talia, non amplius eget confirmatione ex Verbo quia de iis prius, n. 45, 46, 142, 143, quae videantur.