Arcana Coelestia (Potts) n. 593

Previous Number Next Number See English 

593. 'Quem creavi desuper faciebus humi': quod significet hominem a posteritate Ecclesiae Antiquissimae, constat non solum ex eo quod dicatur 'homo quem creavit,' quod est quem regeneravit; et postea, 'quem fecit,' quod est quem perfecit seu regeneravit usque ut factus caelestis: tum quoque ex eo quod dicatur 'desuper faciebus humi'; 'humus' est ubi Ecclesia, ut prius ostensum est; etiam exinde quod de illis agatur qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus suis; qui non habuerunt doctrinam fidei, non potuerunt ita facere; qui extra Ecclesiam, in ignorantia veri et boni sunt: qui in ignorantia, possunt esse in quadam specie innocentiae dum aliquid contra vera et bona fidei loquuntur et agunt, nam zelo quodam agi possunt pro eo cultu quo ab infantia imbuti, quem ideo putant verum et bonum; at cum iis qui doctrinam fidei apud se habent, alia prorsus res est; ii commiscere possunt vera falsis, et sancta profanis; inde sors eorum in altera vita multo pejor est sorte illorum qui gentes vocantur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church